de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsam[*]voluptates ipsas Non. contemnunt, iis[*]iis V eis Non. is A1 his A2BER illis N
p.74
licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.[*]qui enim ... anteponere Non. p. 550 cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint[*]sunt BE suavissima.
Verum esto; consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis[*]iis Mdu. his AER hys B hijs NV beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter[*]alter A2BEN aliter A1R alr... (= aliter) quam V Epicurus, beatum esse describit his fere verbis: "cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum." an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc[*]se hoc A2 E (h'), se haec A1 se hic B se hee R se se hec N sese V habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?[*]vesperam R vespm V dolor ergo,[*]go... (= ergo) ARNV igitur BE id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?
Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id[*]id Bentl. ad BE om. ARNV ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe
p.75
et plane diu. quos[*]et plane diu quos Halm. plane et diu quos dett.; plane quos, post plane superscr. ...(= vel) duos, R; plane diu quos ABENV ille, di[*]di R dii A dy BE dij NV inmortales, cum omnes artus ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantum modo laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et[*]et (etiam A)] atque BE vitiosa vita afflueret voluptatibus.
29
Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum[*]quorum que non R alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere—nam id quidem est interdum[*]interdum est A necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo[*]philocteteo A2 philocteto A1R philoctere BE phyloctete N phylotete V funestare,
Quod éiulatu,
heiulatu ARN
quéstu, gemitu, frémitibus
Resonándo mutum flébiles vocés refert.
Huic Epicurus praecentet,[*]praecentet BE p τirent et R et AN1V, et (competenter ita in marg. add., ut legatur ante et) N2 si potest, cui
E
add. Bai.
víperino mórsu venae víscerum
Venéno inbutae taétros cruciatús cient!
Sic Epicurus: "Philocteta, st! brevis dolor." [*]st! brevis dolor Mdv. si brevis dolor levis ABERN1 si brevis dolor lenis V si gravis dolor brevis N2 in marg. At iam decimum annum in spelunca iacet. "Si longus, levis;[*]lenis AR dat enim intervalla et relaxat."
Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum[*]cum que BE; fortasse legen- dam quoniam, cf. ad p. 31, 25 et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis[*]impendentis RN impedientis V torquet
p.76
timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est, vide ne facinus facias,[*]facias facinus BE cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista vestra: "Si gravis, brevis; si longus, levis" dictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.
30