de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut[*]aut (post Philippi) om. R Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum[*]voluptatum dett. utilitatum diceretur. non elogia[*]elogia edd. eulogia monimentorum id significant, velut hoc ad portam: "Hunc unum[*]Hunc unum Ern. uno cum ABER uno cu j (j ex corr. m. alt.; voluisse videtur scriba uno cui) N ymo cum V plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum."
Idne
p.85
consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse,[*]fuisse populi A quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla[*]vincula BEV concordiae. nec enim, cum tua causa[*]tua causa NV tuā causā AR tuam causam BE cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.[*]sua causa commodaverit (comod. N) NV suā causā co. AR suam commodaverit causam BE maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas[*]honestas marg. ed. Cratandr. honesta (in N ab alt. m. in marg. add. ... = vel honestatis) natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.
Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—, bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere,[*]mererere cod. Paris. Madvigii merere cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos[*]fugiendos RNV figiendos A fingendo BE tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt.
elicerem[*]Elicerem N2 eligerem ABERN1 exigerem V (idem a poster. man. in marg. add. in N) ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem
p.86
ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.
Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.
Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.
Recte, inquit, intellegis.
Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare.
Eiuro,[*]Eiuro Gz. Iuro (Itiro R) inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius,[*]levius BENV levius an le- nius incert. in R hic Stoicorum more nos vexat.
Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.
Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi.