de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
3
Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis[*]honestis honestati NV iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere[*]tenere (ten ab alt. m. in ras.) N petere iubeamus, ne blanditiis eius inlecebrisque
p.87
impediatur disputandi severitas.
quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est, et eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum probetur oportet [*]probetur oportet C. F. W. Mue. probetur ut ABER pro- betur aut N probetur V summum bonum, quod virtute careat, qua nihil potest[*]potest dett. posset AERNV possit B esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.
ipse etiam dicit[*]dicitcf. p. 13, 24—29 Epicurus ne[*]ne nec RNV argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quare illa nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec enim in Torquati sermone quicquam[*]sermone quicquam VN2 sermone nec quicquam (quitquam ABE) implicatum[*]inpl. R aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur.
itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non[*]non BENV om. AR sint,[*]sint Mdv. sunt geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo. ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis.
2
atque
p.88
ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices[*]opifices N opificis AER opositis B opifex V quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas[*]eas V ea res, in quibus versatur, nominibus notavit novis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est enim philosophia vitae, de qua disserens arripere verba de foro non potest.
Quamquam ex omnibus philosophis Stoici[*]Stoyci V Stoicis (Stoyc.) plurima novaverunt, Zenoque, eorum princeps, non tam rerum inventor fuit quam verborum novorum. quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia[*]a Graecia om. BE (se- quitur nobis = Romanis, i. e. Romani concedere debent) est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et[*]et (ante quoniam) Mdv. etsi quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam[*]quamquam quam A ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis,[*]pro latinis N prolationis (prolaci. BE) ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.