de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiae tantum processeris. quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer. sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas, quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime
p.89
in nomine tuo adquiesco, et quia te habeo aequissimum eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt, existimatorem et iudicem. attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.[*]mihi cum ... viro fuit BE
nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris. erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem[*]ne repnsionē R ne pren- sionem ABE rep...hensionem N nec reprensionem V quidem vulgi inanem reformidans[*]inanem non ut credo reformidans (punct. ab alt. m. pos.) N in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens. quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum est, videbatur.
quod cum accidisset ut alter alterum necopinato videremus, surrexit statim. deinde prima illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? a villa enim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te ipse venissem.
Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni ad vesperum.[*]vespm BE vesperam R causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc[*]hinc BE hīc (īc ex corr. m. alt.) N hic A huc RV libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari. est enim mihi magnae curae—quamquam hoc quidem proprium tuum munus est—, ut ita erudiatur, ut et patri et Caepioni[*]scipioni BER c...epioni V nostro et tibi tam propinquo respondeat. laboro autem non sine causa; nam et avi[*]avi avunculi Schuetz. 'cui sic assentior ut ipsum Ciceronem perturbatione quadam memoriae avi scripsisse putem' Mdv. (cf. index nom. et rer. s. v. Q. Servilius Caepio).
p.90
eius memoria moveor—nec enim ignoras, quanti fecerim Caepionem,[*]scepionem R c...epionem V qui, ut opinio mea fert,[*]fert R refert in principibus iam esset, si viveret—, et Lucullus[*]et L. Lucullus Halm. mihi versatur ante oculos, vir cum[*]vir cum (tum E) om. V virtutibus[*]virtutibus om. ABERN omnibus excellens, tum mecum et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus.
Praeclare, inquit, facis, cum[*]cum quod Wes. apud Mdv. et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos[*]testamento libros suos tibi BE commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.
Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior.[*]veniet paratior sit et quidem A venerit (in E incert.) paratior sit et quidem BE veniet paratior sit. Equidem R cu ul si venerit paratior sit Et quidem N1 veniet paratior sit quidem N2 veniet paratior sic equidem V
Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet. Itaque fecimus.
3
Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos[*]quos om. BE hic[*]hic...hic ul... hic N his AR hys BE om. V tandem requiris?
Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios,[*]aristotelios A aristotilis BE aristoteles R aristotili hos N1 aristotelicos N2 aristotilicos V quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit.
Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem in bonis ducere.
Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova te[*]te om. NV rebus nomina inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio.
p.91
Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid[*]quidquid BV quitquid E Quid quod R enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.
Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, qui omnia exaequant, esse[*]exequant esse V, N (post t ras., es ab alt. m.); exequantes se ABE ex sequentes se R communem?