de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
de quibus cupio scire quid sentias.
Egone quaeris, inquit,[*]inquit N inquam quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertem[*]expertem virtutis BE aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare,[*]firmare affirmare (adfirmare A). 'Aut confirmare cum Or. scribendum est aut potius firmare, cui ex altero verbo (adiuvare) praepositio adhaesit' Mdv. quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, cur[*]cur N om. ABERV opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.
4
Quae adhuc, Cato, a te[*]a te B ate E ante dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. nec enim ignoras his[*]his edd. siis A, si BE; is (post eras. breviss. vocabul., cuius initium ... cognoscitur, fort. ...) R; his (h ab alt. m. in ras.) N; si is V istud honestum non summum
p.92
modo, sed etiam, ut tu vis, solum bonum videri. quod si ita est, sequitur id ipsum, quod te velle video, omnes semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc eorum, inquam, sententiam sequi nos censes oportere?
Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae[*]quae qui AR secundum naturam sint, habere delectum, qui[*]qui edd. quae (que) omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti[*]uti edd. ut in nulla selectione uterentur, hi[*]hi Mdv. hy BE huius ANV h... (= huius) R virtutem ipsam sustulerunt.
Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil[*]tibi faciendum nichil idem sit BE tibi idem faciendum sit nichil R idem tibi faciendum sit nichil V dicenti[*]dicenti N dicendi bonum, quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti.
Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo.
Quonam modo?
inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum— erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus—, id ergo,[*]ergo igitur A (g... pro g...) inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si nihil malum, nisi[*]nisi N2V nihil A nil BE nichil RN1 quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse fugiendum?
Non ignoranti tibi, inquit,[*]tibi inquit Bai. tibi (om. inquit) ABERV inquit tibi N quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam.
Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.
p.93
Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum[*]rerum om. BE nomina novarum * * non videbantur,[*]novarum non videbantur ARV, N (syll. rum ab alt. m. in ras. compendio ser.); vocarunt non videbantur BE; excidisse aliquid vidit Mdv., qui suspicatur fuisse aut cum ... quondam rerum nomina novarum nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ridebantur quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino fore?
Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis[*]idem declaret magis magis idem declarat R usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus[*]minus NV munus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proe+gmenis et apoproe+gmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita[*]proposita R posita V recte et reiecta dicere licebit.