de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis.
Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?
5
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal—hinc[*]hinc RN hin A huic BEV enim est ordiendum[*]ordiendum est BER—, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque,[*]eaque Gz. eque ABERN et ad ea V quae conservantia
p.94
sint[*]sint Iw. Mue. II p. 19; sunt eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse a se diligendo.
in principiis autem naturalibus diligendi sui[*]del. Urs plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita[*]adscita asserta BE natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas vel comprehensiones vel perceptiones[*]quas vel comprehensiones vel perceptiones BE om. ARNV vel, si haec verba aut minus placent aut minus intelleguntur, καταλήψεις appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. id autem in[*]in V om. rell. parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.
artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum[*]cum ABE tum N (t corr. ut vid., ex c), RV quia sit in iis[*]iis Mdv. his aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint[*]sunt R contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea,[*]ut ea et ea BE
p.95
quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam[*]etiam a medicis R disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari. verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae res verba rapiunt; ita fit cum gravior, tum etiam splendidior oratio.
Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius modi autem res dicere ornate velle puerile est, plane autem et perspicue expedire posse docti et intellegentis viri.
6
Progrediamur igitur, quoniam,[*]quoniam qui ideo BE (discerpto, ut vid., quo in qi io cf. ad p. 104,24 et ad p. 31, 25) inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestimabile esse dicunt—sic enim, ut opinor, appellemus[*]appellemus Bentl. appellamus— id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant,[*]illi ... vocant Pearc. ille ... vocat contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum[*]primum primum enim BE ('suspicari aliquis possit enim ortum esse ex hominis' Mdv.) est officium—id enim appello καθῆκον—, ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque contraria. qua[*]qua AVN2 que BN1 q...(= quae) ER inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque
p.96
naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi,[*]intelligi BE intellegit A intelligit RNV quid sit, quod vere bonum possit dici.