de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant ἔννοιαν illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimavit[*]extimavit V estimabit (existim. E extim. N) ABERN quam omnia illa, quae prima[*]primū (ū ab alt. m. in ras.) N primo V dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod ὁμολογίαν Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet,—cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint,[*]sint ABERNV honeste facta[*]honeste facta Mdv. omnia honeste (honesta B) facta ipsumque honestum, quod solum[*]solum BE om. rell. in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et dignitate expetendum est; eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est expetendum.
cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec[*]ad ea hec R referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est[*]est enim BE et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.
Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim,[*]etenim (cf. p. 106,4 etenim si; contra p. 107, 5 ut si; p. 110, 17 ut enim) Se. ut enim si cui propositum sit conliniare hastam aliquo[*]hastam aliquo N astam aliquo A aliquo hastam BE hastam aliquā V hastam (om. aliquo) R aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet[*]secl. Mdv. huic in eius modi similitudine
p.97
omnia sint[*]sint sunt R facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit[*]sit Ern. sed (Sed RNV) hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.
7
Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus[*]alicui pluris eum faciat cui commendatus sit om. BEN1 sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo, sic[*]sic sit BR minime mirum est primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam[*]ipsam autem BE sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareant, sic appetitio animi, quae ὁρμή Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio.
ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut[*]ut arte N arte ut V in ipsa insit,[*]insit ut sit N1 ut insit N2 non foris petatur extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliqua[*]aliqua Brem. alia (est alia etiam N) cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant κατορθώματα, omnes numeros virtutis continent. sola enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in ceteris artibus non fit.
Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur.
p.98
sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant,[*]accidunt BE infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit.[*]contigit A tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeter[*]praeter nisi BE honesta et turpia.