de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum —sentis enim, credo, me iam diu, quod τέλος [*]τέλος Graeci] greci celos BE Graeci dicant,[*]dicant ARV dicunt BEN id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere—, cum igitur hoc sit extremum,[*]extremum hoc sit BE congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant. concluduntur igitur eorum argumenta sic:
8
Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim efficiebatur ex iis[*]iis Bai. his (hijs) duobus, quae erant sumpta, in eo vides[*]vides ed. princ. Colon. 1467 (ex sil. Mdv.) vide esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum.
p.99
ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum sit.
Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non[*]de non Mdv. non de beata. de sola igitur beata. ex quo[*]ex quo edd. (Ascens. 1511), ex qua ABERN de qua V efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea,[*]ut ob ea edd., P. Man. ut ad ea AERN et ad ea BV quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate[*]honestate honeste AB cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est. Quid vero?[*]Quid vero? negarine ullo Dav. quod vero negari nullo ARNV qui vero negari nullo BE
negarine ullo modo possit numquam [*]add. Mdv. quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. quo posito et omnium adsensu adprobato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo atque forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despicere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idque esse beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.
9
Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum
p.100
appello,[*]appellant Non. in animo ponerent.[*]eorum ... ponerent Non. p. 417 quae[*]quae quas V quamquam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis[*]iis Mdv. his (hijs) tribus, qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli singulas[*]singuli singulas P. Faber apud Lamb. singulis singulas ABENV singulas singulis R addiderunt,—his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi[*]antepono cuicuimodi Lamb. in curis secundis, ante potui modo A antepono cuimodi (cui modi R) BER antepono cuiusmodi N antepono cuius modici V sunt, qui summum bonum in animo atque in virtute posuerunt.