de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
sed sunt tamen perabsurdi et ii,[*]ii V hi (hij) qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, et qui,[*]add.O.Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 252; Mdv. ut[*]ut aut BE quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, fore ut [*]add. Lamb. tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia?
Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint[*]sint Mdv. sunt reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.
Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod
p.101
illi ἐπιγεννηματικόν appellant; cum[*]cum Ern. Dav. quod autem in quo sapienter dicimus,[*]dicimus etiam A (cf. ad. v. 5) id a primo[*]a primo BE ad primo AR ad primum N apprime V rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia[*]asapiencia E asapia (= asapientia) B a sapienti ARV a sapiente N proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id,[*]enim positum est id positum est enim id BE enim positum ad est (om. id) V quod dicimus[*]dicimus om. A esse expetendum. nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare,[*]violari ABER fana depeculari, quae sunt in effectu,[*]effecto ABERN1 [*]oppido V opido sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.
10
Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura[*]esset natura dett. esset enatura A esset e natura RNV esse a natura BE absolutum. id autem sequens illud etiam, quod prodesset—ὠφέλημα enim sic appellemus—, motum aut statum esse dixit e natura absoluto.[*]absoluto Brem. absoluta cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni[*]boni Lamb. in curis secundis; bonum notitia[*]notitia nocio BE facta est. cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.
hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione
p.102
cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine. nam cum aestimatio, quae ἀξία dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus[*]rursus N2 risus in malis, quantumcumque eo addideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria aestimatio virtutis, quae genere, non crescendo valet.
Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πά- θη appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret[*]conveniret A. Man. conveniet ABERN conveniat V ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere? at illi dicunt πάθος. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa declarari videtur nec eae perturbationes vi aliqua naturali moventur.[*]secl. Mdv. omnesque eae[*]eae ee RV he (h in ras.) N hec BE; om. (spatio parvo relicto) A sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corporis et animi ἡδονήν appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam. perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his sapiens semper vacabit.
11