de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se expetendum commune nobis est cum multorum aliorum philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas, quae virtutem a summo bono excludunt, ceteris omnibus philosophis haec est tuenda sententia, maxime tamen his Stoicis, qui nihil aliud in bonorum numero[*]del. Lamb. nisi honestum esse voluerunt. sed haec quidem est perfacilis et perexpedita[*]et expedita BEN defensio. quis est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam[*]quam cod. Monac. sec. Mdv.; quamquam adipisci
p.103
scelere quovis velit, non multis partibus malit ad sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam illo modo pervenire?
quam vero utilitatem aut quem fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea quae versantur[*]versentur BE in caelo?[*]add. ('videtur Cicero scripsisse ea quae versantur in caelo id esi corpora caelestia') Mdv. quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis se contra studia naturae tam[*]add. Se. vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et[*]et aut BE pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum[*]pro aut Africanorum 'scribendum videtur ut Africanorum, quod iam Goerenzio in mentem venit' Mdv. aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni[*]que om. A virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate?
quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam[*]ipsam non BE per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem modo turpia per se esse fugienda.
Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam autem et timiditatem[*]timiditatem Guyet. temeritatem et iniustitiam et intemperantiam
p.104
cum dicimus esse fugiendas[*]fugiendas (sequitur ipsis) Se. fugiendā AN fugienda (super a lineola videtur erasa) R fugiendam BV fugiendū E cf. I 50 copulatas et turbulentae propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. quas enim κακίας Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.
12
Ne tu, inquam, Cato, verbis[*]ante aut post verbis excidisse videtur uteris illustribus[*]inlustr. A et id, quod vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim esse quosdam, qui quavis[*]quavis dett. quāvis ABE quamvis RNV lingua philosophari possint; nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor. quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur rectissime[*]rectissime igitur BE mihi videris et ad consuetudinem nostrae orationis vitia posuisse contraria. quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo[*]id eo ideo E io R ipso vitium[*]vitium dett, vitio nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin κακίαν malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium contrario nomine opponitur.