de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam[*]qua tractata Guyet. a Peripateticis mollius—est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter
p.105
ignorationem[*]ignorantiam R dialecticae—Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere; maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio[*]aio aĩo V animo R oio (prior o ab alt. m. in ras.) N discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod[*]non ex omni quod Dav. non quod ex omni ARV noro quod ex omni BE numquam ex omni N aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam putent.
13
An vero certius quicquam potest esse quam illorum ratione,[*]illorum ratione Lamb. illo ratione (rōe R) AR illa ratione BEV illa ratio est N qui dolorem in malis ponunt, non posse sapientem beatum esse, cum eculeo[*]equuleo R torqueatur? eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus[*]ut in omnibus NV uti noiibus R uti nominibus ABE tormentis conservetur beata vita[*]beata vitaz ARN vita beata BEV sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore[*]leviori BE de causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem aut minorem.
Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae
p.106
nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum.
etenim, si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestne[*]sed potest ne V sed postne AB sed post ne E sed ne (inter sed et ne ras. duarum fere litt.) R sed poτ ne (poτ ex corr. alt. m., τ in ras.) N rerum maior esse dissensio?
14
Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit in magnitudine maris Aegaei[*]add. Halm. stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum[*]corporearum dett. incorporearum RN in corpore (incorp. E) harum ABE in corpore sitarum V aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim appellemus εὐκαιρίαν—non fit maior productione temporis—habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur—, sic recta effectio—κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam[*]quoniam A ...qnĩa (o et in ras. nĩa ab alt. m.) N quod BE quomodo V rectum factum κατόρθωμα—, recta igitur effectio,[*]κατόρθωσιν ... effectio (v. 29) om. R item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi
p.107
accessionem nullam habet.