de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.[*]anteponent Bentl. Mdv.; anteponentur A RN V anteponerentur BE Nec vero satis acute dicunt:
si bona valitudo pluris aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis oportunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esse[*]esse longum BE quam brevem. non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.
itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod ultimum, crescere putent posse—isdem placere esse alium alio et[*]et ABERV (sequitur itemque; cf. p.188, 15 sq. et eos ... nosque), et (= etiam, ... ab alt. m., ut vid.) N sapientiorem itemque alium magis alio vel peccare vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat[*]adpropinquat (appr.) edd. ut propinquat ABER apropin- quat N2 propinquat N1V ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad virtutis habitum[*]habitum dett. aditum (additum R) nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit.
15
Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea
p.108
et consequentia, ne de horum[*]de eorum R quidem est veritate dubitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen[*]tamen N2 et tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant.
Divitias autem Diogenes censet eam[*]eam non eam dett. modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudinem bonam;
sed, etiam uti ea[*]uti ea Bai. ut in ea ABRN ut inea E ut ea V (etiam uti ea contineant = etiam si concedatur ea divitiis contineri) contineant, non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest, itaque,[*]itaque = et ita (ita i. e. si concedatur divitias voluptatem et valitudinem continere) si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at,[*]at edd. aut si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id,[*]id quod sit in bonis RN id qua sit in bonis BE nulla ars divitiis (cf. v. 17) A om. V quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest.
quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis[*]commendationis (comend., cōmend.) ARNV et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.
Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam[*]non ullam AV, N2 (ul ab alt. m. in ras.), non nullam R non nulla B nonulla E esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum
p.109
id solum esse bonum, quod esset[*]esset om. A honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.[*]alia neutrum RNV aliane verum A alia neutrumque BE