de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum,[*]gloriae, divitiarum, similium rerum 'ipsius Ciceronis in scribendo lapsus' Mdv. similium rerum in usu O. Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 246 alia[*]alii AR autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. hinc est illud exortum, quod Zeno προηγμένον, contraque quod ἀποπροηγμένον nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem huius verbi[*]verbi (post huius) om. A faciendi Zenonis exponere.
16
Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim[*]id est enim Mdv. idem enim est (in N enim ab alt. m. superscr.; V om. enim) προηγμένον), sed eos, qui in aliquo honore sunt,[*]sunt R sint quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo loco[*]primo loco O. Heinius ibid. p. 245 pri- morie A p'mori e loco BE primove R primorie (o corr. in a) N primore V sunt, sed ea, quae[*]'In primorie latet primo ordine, quam vocem adscripsit qui haec ad antecedentia quorum ordo proxime accedit ut secundus sit accommodare studeret' H. A. Koch p. 37. Cf. etiam p. 110, 5 sq. secundum locum optinent, προηγμένα, id est producta,
p.110
nominentur; quae vel ita appellemus—id erit verbum e verbo—vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta. re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus.
quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum[*]praepositum edd. propositum vel praecipuum nominamus. idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi ἀδιάφορον dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis[*]satis om. A aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse[*]esse P. Man. esset praeposita. recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur:
Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra,[*]qui aliter contra edd. qualiter qui contra AR qui aliter qui contra BENV neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.
Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae τελικά dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno[*]uno dett., om. ABERNV non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci ποιητικά, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam[*]sapientiam deft. sapientem volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est in illo[*]est in illo Dav. est illo ABERN1 est cum illo N2 cum illo V pertinenti
p.111
genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, id efficiens dici potest.[*]secl. Mdv.
17