de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut[*]ut et BE aut NV motus, in quibus sunt et praeponenda[*]sunt et praeponenda RNV sunt et ponenda A et praeponenda sunt BE quaedam et reicienda; alia ob eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo.
De bona autem fama—quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam—Chrysippus quidem et Diogenes detracta[*]detracta detractate quidem BE utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant; quibus ego vehementer assentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque[*]esseque BENV esse A om. R hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut[*]ipsam non dicuntque propter usumque ut BE liberis consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum.
Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam[*]quiddam Mdv. quoddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in
p.112
iis[*]iis edd. his rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum. quod autem ratione actum est,[*]actum est Mdv. actum sit ABEN fit V id officium appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec in[*]ratione ... ponatur nec in om. R contrariis.
18
Atque[*]Atque dett. Atqui (At qui) perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit autem etiam[*]del. Lamb. inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim addito "iuste" fit[*]fit Lamb. facit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. quoniamque[*]quoniamque quandoque RV non dubium est quin in iis,[*]iis V his quae media dicimus,[*]dicamus A sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut[*]aut autem A ut BE dicitur, omne[*]omne Grut. omni officio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi[*]ipsi BE ipsos omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis,[*]iis edd. his quae media dicamus.
Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem. in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita manere; in quo autem aut sunt
p.113
plura contraria aut fore videntur, huius officium est de vita excedere. ex quo[*]ex quo RV e quo (equo) apparet et sapientis esse aliquando officium excedere e vita, cum beatus sit, et stulti manere in vita, cum sit miser.