de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates— malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro—, num etiam eius collega[*]collega eius BE P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat[*]devoverat Mdv. devoveret et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure[*]esset iure iure esset BE esset in re V laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho[*]pirro ARNV pyrro BE bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.
Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut
p.61
se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus[*]habitus est BE iudex durior, dicere consessori[*]confessori BERV censori N solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: "Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit," sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,[*]retulisses fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus.
At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem[*]aliquem cumulatum BE plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut[*]miseriorum aut BE superiore illo beatior;[*]beatiorum BE beatiore R deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!
20
Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,[*]voluptas posset inveniri BE qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.
cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem[*]rationem edd. ratione valitudinis: utebatur iis[*]iis edd. his AR hys BE hijs NV exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum,[*]conoqquendum... N coquendum BEV vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se
p.62
Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum[*]confecta voluptatum V voluptatum conferta BE omnium varietate.
hunc vos[*]vos ABE u... R vero V ...uo (= vero) N sed ... ab alt. man. et post o ras. I litt. beatum; ratio quidem vestra sic cogit. at ego[*]cogit. At ego Bentl. cogitat ego (cogitat. ego) quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum,[*]tum ipsum dett. eum ipsum cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella[*]rosa Thorium. bella VN2 rosa. torius (Thorius E) bella ABER et fort. N1 magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora[*]sua illa superiora illa sua superiora BE illa superiora R tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.[*]voluptarius (p ex corr. man. alt.) N voluntarius non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.