de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul est factus.[*]factus est BEV tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem filiam sua manu[*]suam ABER occidit potius, quam ea Ap.[*]Ap. edd. P Claudii libidini, qui tum erat summo cum [*]add. Iw. Mue. II p. 14 sqq. imperio, dederetur.
p.63
21
Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.[*]philosophorum ceterorum omnium B ceterorum philoso- phorum omnium E nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e[*]e AB et E ex R om. NV thesauris suis quos et quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui?
sint ista Graecorum; quamquam ab iis[*]iis edd. his (hijs, hys) philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis.
Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de[*]de (post voluptatibus) N2 om. rell. quibus ab Epicuro saepissime dicitur.
non potes[*]potest RN ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,
p.64
nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. "Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii[*]aliud negotii nihil dett. aliud negotium nihil ARNV aliud negocium non BE nihil habemus."
22
At negat Epicurus[*]Epicurus negat BE—hoc enim vestrum lumen est— quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid[*]quid quod Non. ille aiat[*]aiat NV Non. alat aut neget.[*]quasi ... negetNon. p. 70 illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius[*]cur Caius Se. cur chius (curehius B) Postumius, cur[*]Postumius cur postumus cur BE cur postumus V omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam[*]cum medicina V medicinam cum BE pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.