de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu[*]in quo conventu vis BE te omnia[*]te omnia etiam A facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia[*]omnia te A et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua[*]tui BE causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas?[*]putas N1V putes eamne
p.67
rationem igitur sequere,[*]sequere AV sequare B seq...re E seq...re (= sequere) R seqa...re (a in ras.) N qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.
nam inter ista tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem.
24
Vide igitur ne non debeas[*]debeas dubeca...s R verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres,[*]fingeres BEN2 fringeres AN1V fringens R quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae[*]eae edd. hae A he R ...ee (= esse) NV et BE verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint,[*]sunt R ne id non pudeat[*]non pudeat pudeat non (ne E) BE sentire, quod pudeat dicere.
Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum?
quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil[*]ex iis nihil edd. ex his (hijs) nihil (nichil) ARNV nichil ex hys BE redundet?[*]redundet Mdv. red- eunt et ABER reddeat Quid N1 redeat Quid N2V 'Prodest', inquit,
p.68
"mihi eo esse animo." Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,[*]poteris pot- est Non. nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta[*]subducta Non. subdubia utilitatis ratione effici solet,[*]qui autem ... effici solet Non. p. 399 sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. "At enim sequor utilitatem." Manebit ergo amicitia tam diu,[*]tam diu om. NV quam diu[*]quam diu om. A1BE sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet,[*]constituet amicitiam A tollet eadem.
sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae[*]relinquesne? quae relinquens neque A1 relinquens ne que E relinquens ne q...; R relinquens nequaquam N1 relinques? nequaquam N2V ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides. "Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri." Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis?[*]odio est non quod est turpis n... (= nisi, puncto, ut videtur, sub n posito: n) quod est|sine quo R quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi,[*]suscipiendi labores NV adeundum vitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit[*]fecit siculo tirāno R tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem,[*]Oresten A horestē R honestem V ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?[*]non deprecarere edit. Venet. 1480
25
Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum,[*]esse om. R magna laude dignum esse BE quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid
p.69
naturae tuae consentaneum sit, sed quid[*]sed quid N2V sed quod ABERN1 disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,[*]Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,[*]fuerit in amicis tuendis BE tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non satis acutus fuit. At multis se probavit.