de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et[*]Epicurei et Lamb. et epicurei A et epicurij N1 epicurei (epicuri E) sunt BE epicurei RV epicurij N2 fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed[*]sed se A1BER officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.
26
Sed haec nihil sane ad rem; illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt.[*]dicta suntp. 28, 17—30, 26 e quibus[*]Ex quibus NV unum[*]unump. 29, 4 sqq. mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli[*]posse diuelli posset. Satis (rell. om., cf. p. 70, 1) R ob eamque rem colendam esse, quod, quoniam [*]add. Se.(cf. ad p. 31, 25); si sine P. Man. cum sine Mdv. sine ea tuto et sine metu vivi non
p.70
posset, ne[*]ne Mdv. nec iucunde quidem posset.[*]ne iucunde quidem posset om. B satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud[*]aliudp. 30, 5 sqq. humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo,[*]illo ipso BE illo (om. ipso) Non. quod sciam,[*]horum ... sciam Non. p. 167 primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.[*]voluptatis utilitatis V; in marg. vel utilitatis add. A2 hoc etsi multimodis[*]multis modis NV reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.[*]dat R mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita[*]quaesita exquisita BE voluptate.
Posuisti etiam[*]posuisti etiamp. 30, 18 sqq. dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates percipiendas[*]perspiciendas ABER maxime pertinere. hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an[*]an BE at vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?
Licet hic rursus ea commemores,[*]ea commemoresp. 28,19 sqq. quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi[*]rationi possit R et sententiae suae dicere. "Utilitatis causa amicitia est quaesita." [*]est quaesita (quesita) ARN2V est quaesita est N1 quesita est BE Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?[*]gramana ABERN1 gramina V, N2 (ubi a man. poster. adscr. est grana- ria puto) collige omnia, quae soletis: "Praesidium[*]praesidiump. 30, 3 amicorum." Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus
p.71
amicitiis praesidii.[*]praesidii marg. ed. Cratandr.; praesidium iam contemni non poteris. odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res[*]res enim BE ab Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem[*]liberalitatem ed. Colon. 1467 libertatem utens etiam[*]etiam P. Man. eam (earn N2) sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.[*]tuebere et munies Mdv. tuebare munies BE et tuebere et munies ARNV "At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?"
Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna;[*]inportuna A1BE, V (imp.); inoportuna (superscr. priore o ab alt. ut videtur man.) A2 in oportuna N oportuna R quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.
27
Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen,[*]attamen V ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.