de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
ex quo, id quod omnes expetunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari potest. quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea[*]carneadia BENV nobis adhibenda divisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet. ille igitur vidit, non modo quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono, sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igitur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; etenim semper illud extra est, quod arte comprehenditur. nihil opus est exemplis hoc facere longius. est enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari, sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum sit arti. quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam.
constitit autem fere inter omnes id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi, quem ὁρμὴν [*]ὁρμήν] bonū R Graeci vocant. quid autem sit, quod ita moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat, deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio. totius enim quaestionis eius, quae habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sit extremum et ultimum,[*]et quid ultimum BE fons reperiendus est, in quo sint prima invitamenta naturae; quo invento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur.
7
Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent primum ascitam[*]ascitam cod. Glogav., Mdv.; ascitum RV as|scitum N assertum BE et primum declinatum dolorem.
ab iis[*]iis Lamb. 2, Mdv.; his alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque
p.164
omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima[*]prima om. R in animis quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquid[*]aliquid Wes. aliquod sit, quo primum[*]primum dett. prima BE primo RNV natura moveatur vel ad appetendum vel ad[*]ad (prius) om. BERN repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid[*]aliquod BE referri, ut illa prudentia, quam artem vitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur, a qua totius vitae ducat exordium.
ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo[*]aliquo uno BE ex tribus illis congruere possit,[*]possit. ...u aut non dolendi ita sit ut quanta (v. 19) R rell. om. ut aut id honestum sit, facere omnia aut voluptatis causa, etiam si eam[*]secl. Mdv. non consequare, aut non dolendi, etiam[*]etiam N2 in ras., aut BEV si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. ita[*]ita N2 aut non dolendi ita R (cf. ad v. 14), N1V; aut nichil dolendi ita BE fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam optinenda.
expositis iam igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit. superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola defensa, eaque vehementer. nam voluptatis causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur,
p.165
tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. ne vitationem quidem doloris ipsam per se quisquam in rebus expetendis putavit, nisi[*]nisi Urs. ne si etiam evitare posset. at vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sint,[*]sunt BE etiam si ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt.
8