de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
primum igitur quidque considera quale sit; arripere enim mihi videmini quasi vestro iure rem nullo modo probabilem.
Primum omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum
p.30
conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire crederent. auxerunt autem haec eadem poetae pictores opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molientes deos in aliarum formarum imitatione servare.
Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini homine pulchrius nihil videatur. Sed tu hoc physice non vides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit lena natura? an putas ullam esse terra marique beluam quae non sui generis belua maxime delectetur? quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae? an tu aquilam aut leonem aut delphinum ullam anteferre censes figuram suae? quid igitur mirum si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret? * * eam esse causam cur deos hominum similis putaremus: quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse?
At mehercule ego (dicam enim ut sentio) quamvis amem ipse me tamen non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit taurus qui vexit Europam; non enim hoc loco de ingeniis aut de orationibus nostris sed de specie figuraque quaeritur. quod si fingere nobis et iungere formas velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse. Difficili in loco versor; est enim vis tanta naturae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse— et quidem formica formicae.