de Natura Deorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
2
Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius "Ne ego" inquit "incautus, qui cum Academico et eodem rhetore congredi conatus sim. nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem; neque enim flumine conturbor inanium verborum nec subtilitate sententiarum si orationis est siccitas. tu autem Cotta utraque re valuisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus."
Tum Balbus: 'Eundem equidem mallem audire Cottam, dum qua eloquentia falsos deos sustulit eadem veros inducat. est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et vagam ut Academici sed ut nostri stabilem certamque sententiam. nam contra Epicurum satis superque dictum est; sed aveo audire tu ipse Cotta quid sentias.'
"An" inquit "oblitus es quid initio dixerim, facilius me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem quam quid sentirem posse dicere? quod si haberem aliquid quod liqueret, tamen te vicissim audire vellem, cum ipse tam multa dixissem."