De Senectute, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7
At memoria minuitur. credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles
omnium civium perceperat nomina; num igitur
p.30
censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides
esset Lysimachum salutare solitum? equidem non
modo eos novi qui sunt, sed eorum patres etiam et
avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne
memoriam perdam; his enim ipsis legendis in
memoriam redeo mortuorum. nec vero quemquam
senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset.
omnia quae curant meminerunt, vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid iuris consulti, quid pontifices, quid augures,
quid philosophi senes? quam multa meminerunt!
manent ingenia senibus, modo permaneat studium
et industria, neque ea solum claris et honoratis viris,
sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad
summam senectutem tragoedias fecit; quod propter
studium cum rem neglegere familiarem videretur,
a filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum
nostro more male rem gerentibus patribus bonis
interdici solet, sic illum quasi desipientem a re
familiari removerent iudices. tum senex dicitur
eam fabulam quam in manibus habebat et proxime
scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus
quaesisseque num illud carmen desipientis videretur,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo recitato sententiis iudicum est liberatus.
num igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simo-
p.32
niden Stesichorum, num quos ante dixi Isocraten
Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram
Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea
Zenonem Cleanthem, aut eum, quem vos etiam
vidistis Romae, Diogenem Stoicum coegit in suis
studiis obmutescere senectus? An in omnibus
studiorum agitatio vitae aequalis fuit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Age, ut ista divina studia omittamus, possum
nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos
et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere
ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non
percipiendis, non condendis fructibus. quamquam
in aliis minus hoc mirum est, nemo enim est tam
senex qui se annum non putet posse vivere; sed
idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino
pertinere:
ut ait Statius noster in Synephebis.serit arbores, quae alteri saeclo prosint,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec vero
dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui
serat respondere:
"dis immortalibus, qui me non
accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam
posteris prodere."
8
et melius Caecilius de sene alteri saeculo
prospiciente, quam illud idem:
edepol, senectus, si nil quicquam aliud vitiadportes tecum, cum advenis, unum id sat est,quod diu vivendo multa quae non volt videt.
p.34
Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non
volt, saepe etiam adulescentia incurrit. illud vero
idem Caecilius vitiosius:
iucundum potius quam odiosum!tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.