De Senectute, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes
delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a
iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes
senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum
studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam
mihi vos esse iucundos. sed videtis, ut senectus
non modo languida atque iners non sit, verum etiam
sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale
scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita
fuit. quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et
Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie
aliquid addiscentem dicit senem fieri. et ego feci,
qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic
avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens,
ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis
uti videtis. quod cum fecisse Socratem in fidibus
audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim
fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi.
9
ne nunc quidem viris desidero adulescentis,
p.36
is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus
quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
quod est, eo decet uti et quidquid agis[*]agis Reid; agas MSS.
agere pro
viribus. quae enim vox potest esse contemptior
quam Milonis Crotoniatae? qui cum iam senex
esset athletasque se exercentis in curriculo videret,
aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse,
"at hi quidem mortui iam sunt."
non vero tam isti,
quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam
es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. nihil
Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus
praescribebantur, quorum usque ad extremum
spiritum est provecta prudentia.Orator metuo ne languescat senectute, est enim
munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et
virium. omnino canorum illud in voce splendescit
etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem
adhuc non amisi, et videtis annos. sed tamen est
decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa[*]persaepe ipsa other Mss.; per se ipsa L,Müller.
sibi audientiam diserti senis composita[*]composita edd.; compta MSS., Müller.
et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis
tamen Scipioni praecipere et Laelio. quid enim est
iucundius senectute stipata studiis iuventutis?
An
ne illas quidem viris senectuti relinquimus,[*]relinquimus other Mss.; relinquemus L, Müller.
ut
p.38
adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus
instruat? quo quidem opere quid potest esse praeclarius? mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui
duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium
iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum
artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis
efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim
et intemperans adulescentia effetum corpus tradit
senectuti.
[*]senectuti Reid; senectutis Mss.
Cyrus quidem apud Xenophontem eo
sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex
esset, negat se umquam sensisse senectutem suam
imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.
ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus
factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis,
ut adulescentiam non requireret. nihil necesse est
mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem
senile aetatique nostrae conceditur.