De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Democritus autem censet sapienter instituisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam, quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. Quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit, multa adferre potuit dies, quae animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur:
... nam isti quí linguam avium intéllegunt
Plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo,
Magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo.
Cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus dicas satis luculente:
Quídquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat,
Sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater,
Índidemque eadem aéque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt.
Quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, eaque communis, cumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ii, quid ex quoque eveniat, et quid quamque rem significet, perspicere non possint? Haec habui, inquit, de divinatione quae dicerem.
58
Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere; non habeo denique nauci Marsum augurem, non vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum; non enim sunt ii aut scientia aut arte divini,
Séd superstitiósi vates ínpudentesque hárioli
Aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat,
p.195
Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam;
Quíbus divitias póllicentur, áb iis drachumam ipsí petunt.
De hís divitiis síbi deducant dráchumam, reddant cétera.
Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus. Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo. Quae cum dixisset Quintus, Praeclare tu quidem, inquam, paratus ...