De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Quid? qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus anguibus domi conprehensis haruspices convocavit? qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem; feminam emisit, ipse paucis post diebus est mortuus.
19
Inrideamus haruspices, vanos, futtiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res conprobavit, contemnamus, condemnemus etiam Babylonem et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris et modis stellarum cursus persequuntur, condemnemus, inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut inpudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis conprehensa continent, et mentiri iudicemus nec, saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit, pertimescere.
Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis responderit, quis ignorat? Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum veritatem esset experta.
Idem iam diu non facit. Ut igitur nunc in minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic
p.160
tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. Sed, ut vis, acciderit; magna enim quaestio est; modo maneat id, quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.
20
Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore.
Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poe+tarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:
Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
“Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos; ita sola
Postilla, germana soror, errare videbar
Tardaque vestigare et quaerere te neque posse
p.161
Corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.