De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur.
H.
Séd quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus?
U/bi paulo ante sápiens illa vírginalis modéstia?
C.
Máter, optumárum multo múlier melior múlierum,
Míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus;
Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet.
Vírgines vereór aequalis, pátris mei meum factúm pudet,
p.171
O/ptumi viri/; mea mater, túi me miseret, méi piget.
O/ptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet.
Mén obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi?
O poe+ma tenerum et moratum atque molle! Sed hoc minus ad rem;
illud, quod volumus, expressum est, ut vaticinari furor vera soleat.
A/dest, adest fax óbvoluta sánguine atque íncendio!
Múltos annos látuit; cives, férte opem et restínguite.
Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra loquitur.
Iámque mari magnó classis cita
Téxitur; exitium éxamen rapit;
A/dveniet, fera vélivolantibus
Návibus complebít manus litora.
Tragoedias loqui videor et fabulas.
32
At ex te ipso non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrhachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrhachii et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore, sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari; tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterritos; paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga venisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta.
Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito
p.172
perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias, quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis; postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.
Exposui quam brevissime potui somnii et furoris oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur), humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum plurimum absit a corpore.