Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
270
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
non secus ac liquida siquando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
275
nascitur et laevo contristat lumine caelum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et venientis pellere terra.
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro
“Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
280
in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto
quisque suae tectique memor, nunc magna referto
facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
Audentis Fortuna iuvat,”
285
haec ait et secum versat, quos ducere contra
vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
pontibus exponit. Multi servare recursus
languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
290
per remos alii. Speculatus litora Tarchon,
qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,
sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
advertit subito proram sociosque precatur:
“Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
295
tollite, ferte rates; inimicam findite rostris
hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso
arrepta tellure semel.” Quae talia postquam
effatus Tarchon, socii consurgere tonsis