Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.”
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
695
Illam, summa super labentem culmina tecti,
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
700
adfaturque deos et sanctum sidus adorat.
“Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum.
Di patrii, servate domum, servate nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.”
705
Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
“Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit:
quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
710
una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
sit comes, et longe servet vestigia coniunx:
vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
715
religione patrum multos servata per annos.
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
720
abluero.”