Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
provehor, et fando surgentis demoror austros?”
Nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine vestes
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
485
textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
“Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
O milli sola mei super Astyanactis imago:
490
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.”
Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
“Vivite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
495
Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
500
Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva
intraro, gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus, unam faciemus utramque
505
Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.”
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
sternimur optatae gremio telluris ad undam,
510
sortiti remos, passimque in litore sicco