Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?
quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
605
regifico luxu; Furiarum maxima iuxta
accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
“Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
610
aut qui divitiis soli incubuere repertis,
nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec veriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri
615
quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis
admonet, et magna testatur voce per umbras:
620
“Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.”
Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem
imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;
ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.
625
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.”
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:
“Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;
630
adceleremus” ait; “Cyclopum educta caminis