Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
indiciis raptos saxo occultabat opaco:
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, cum iam stabulis saturata moveret
Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
215
discessu mugire boves atque omne querelis
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una boum vocem vastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
220
felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
robur et aerii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
225
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
230
dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
235
dirarum nidis domus opportuna volucrum.
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
dexter in adversum nitens concussit et imis
avolsam solvit radicibus; inde repente
inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether
240
dissultant ripae refluitque exterritus amnis.