Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
At specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
245
pallida, dis invisa, superque immane barathrum
cernatur, trepident inmisso lumine manes.
Ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit omniaque arma
250
advocat et ramis vastisque molaribus instat.
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
255
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
260
corripit in nodum complexus et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
265
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
terribilis oculos, voltum villosaque saetis
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
270
et domus Herculei custos Pinaria sacri.