Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
haec eadem matrique tuae generique manebunt.”
Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
305
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt; quos omnis euntis
primorum manus ad portas iuvenumque senumque
310
prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,
ante annos animumque gerens curamque virilem,
multa patri mandata dabat portanda: sed aurae
omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
Egressi superant fossas noctisque per umbram
315
castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
exitio. Passim somno vinoque per herbam
corpora fusa vident, arrectos litore currus,
inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
320
“Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
a tergo possit, custodi et consule longe;
haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.
Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum
325
Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis
exstructus toto proflabat pectore somnum.
Rex idem et regi Turno gratissimus augur,
sed non augurio potuit depellere pestem.
Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis
330
armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis