Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.
Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,
Misimus; incerta est fama remissa Pylo.
65
Misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri.
Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
Utilius starent etiamnunc moenia Phoebi —
Irascor votis, heu, levis ipsa meis!
Scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,
70
Et mea cum multis iuncta querela foret.
Quid timeam, ignoro — timeo tamen omnia demens,
Et patet in curas area lata meas.
Quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,
Tam longae causas suspicor esse morae.
75
Haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est,
Esse peregrino captus amore potes.
Forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,
Quae tantum lanas non sinat esse rudes.
Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras,
80
Neve, revertendi liber, abesse velis!
Me pater Icarius viduo discedere lecto
Cogit et immensas increpat usque moras.
Increpet usque licet — tua sum, tua dicar oportet;
Penelope coniunx semper Ulixis ero.
85
Ille tamen pietate mea precibusque pudicis
Frangitur et vires temperat ipse suas.
Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos,
Turba ruunt in me luxuriosa proci,
Inque tua regnant nullis prohibentibus aula;
90
Viscera nostra, tuae dilacerantur opes.