Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum
Eurymachique avidas Antinoique manus
Atque alios referam, quos omnis turpiter absens
Ipse tuo partis sanguine rebus alis?
95
Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi
Ultimus accedunt in tua damna pudor.
Tres sumus inbelles numero, sine viribus uxor
Laertesque senex Telemachusque puer.
Ille per insidias paene est mihi nuper ademptus,
100
Dum parat invitis omnibus ire Pylon.
Di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis
Ille meos oculos conprimat, ille tuos!
Hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix,
Tertius inmundae cura fidelis harae;
105
Sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis,
Hostibus in mediis regna tenere potest —
Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas;
Nunc erat auxiliis illa tuenda patris —
Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.
110
Tu citius venias, portus et ara tuis!
Est tibi sitque, precor, natus, qui mollibus annis
In patrias artes erudiendus erat.
Respice Laerten; ut tu sua lumina condas,
Extremum fati sustinet ille diem.
115
Certe ego, quae fueram te discedente puella,
Protinus ut venias, facta videbor anus.