Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
2
Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
Ultra promissum tempus abesse queror.
Cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
Litoribus nostris ancora pacta tua est —
5
Luna quater latuit, toto quater orbe recrevit;
Nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
Tempora si numeres — bene quae numeramus amantes —
Non venit ante suam nostra querela diem.
Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
10
Credimus. invita nunc es amante nocens.
Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
Alba procellosos vela referre Notos.
Thesea devovi, quia te dimittere nollet;
Nec tenuit cursus forsitan ille tuos.
15
Interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
Mersa foret cana naufraga puppis aqua.
Saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres,
Cum prece turicremis sum venerata sacris;
Saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes,
20
Ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.'
Denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
Finxit, et ad causas ingeniosa fui.
At tu lentus abes; nec te iurata reducunt
Numina, nec nostro motus amore redis.
25
Demophoon, ventis et verba et vela dedisti;
Vela queror reditu, verba carere fide.
Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi?
Crimine te potui demeruisse meo.
Unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi;
30
Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.