Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae,
Quique erat in falso plurimus ore deus?
Promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
Qui mihi coniugii sponsor et obses erat?
35
Per mare, quod totum ventis agitatur et undis,
Per quod nempe ieras, per quod iturus eras,
Perque tuum mihi iurasti — nisi fictus et ille est —
Concita qui ventis aequora mulcet, avum,
Per Venerem nimiumque mihi facientia tela —
40
Altera tela arcus, altera tela faces —
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
Et per taediferae mystica sacra deae.
Si de tot laesis sua numina quisque deorum
Vindicet, in poenas non satis unus eris.
45
45
Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci,
Ut, qua desererer, firma carina foret,
Remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes.
Heu! patior telis vulnera facta meis!
Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;
50
Credidimus generi nominibusque tuis;
Credidimus lacrimis — an et hae simulare docentur?
Hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
Dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
Parte satis potui qualibet inde capi.
55
Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque —
Debuit haec meriti summa fuisse mei!
Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
Paenitet, et lateri conseruisse latus.
Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
60
Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.