Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Speravi melius, quia me meruisse putavi;
Quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
Fallere credentem non est operosa puellam
Gloria. simplicitas digna favore fuit.
65
Sum decepta tuis et amans et femina verbis.
Di faciant, laudis summa sit ista tuae!
Inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
Magnificus titulis stet pater ante suis.
Cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
70
Et Sinis et tauri mixtaque forma viri
Et domitae bello Thebae fusique bimembres
Et pulsata nigri regia caeca dei —
Hoc tua post illos titulo signetur imago:
Hic est, cuius amans hospita capta dolo est.
75
De tanta rerum turba factisque parentis
Sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
Quod solum excusat, solum miraris in illo;
Heredem patriae, perfide, fraudis agis.
Illa — nec invideo — fruitur meliore marito
80
Inque capistratis tigribus alta sedet;
At mea despecti fugiunt conubia Thraces,
Quod ferar externum praeposuisse meis.
Atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas;
Armiferam Thracen qui regat, alter erit.
85
Exitus acta probat.' careat successibus, opto,
Quisquis ab eventu facta notanda putat!
At si nostra tuo spumescant aequora remo,
Iam mihi, iam dicar consuluisse meis —
Sed neque consului, nec te mea regia tanget
90
Fessaque Bistonia membra lavabis aqua!