Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Inde ego — nam ventis quoque sum crudelibus usa —
30
Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
Ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,
Frigidior glacie semianimisque fui.
Nec languere diu patitur dolor; excitor illo,
Excitor et summa Thesea voce voco.
35
'Quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu!
Flecte ratem! numerum non habet illa suum!'
Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;
Verbera cum verbis mixta fuere meis.
Si non audires, ut saltem cernere posses,
40
Iactatae late signa dedere manus;
Candidaque inposui longae velamina virgae —
Scilicet oblitos admonitura mei!
Iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi;
Torpuerant molles ante dolore genae.
45
Quid potius facerent, quam me mea lumina flerent,
Postquam desieram vela videre tua?
Aut ego diffusis erravi sola capillis,
Qualis ab Ogygio concita Baccha deo,
Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi,
50
Quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.
Saepe torum repeto, qui nos acceperat ambos,
Sed non acceptos exhibiturus erat,
Et tua, quae possum pro te, vestigia tango
Strataque quae membris intepuere tuis.
55
55
Incumbo, lacrimisque toro manante profusis,
'Pressimus,' exclamo, 'te duo — redde duos!
Venimus huc ambo; cur non discedimus ambo?
Perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?'