Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu.
60
Non hominum video, non ego facta boum.
Omne latus terrae cingit mare; navita nusquam,
Nulla per ambiguas puppis itura vias.
Finge dari comitesque mihi ventosque ratemque —
Quid sequar? accessus terra paterna negat.
65
Ut rate felici pacata per aequora labar,
Temperet ut ventos Aeolus — exul ero!
Non ego te, Crete centum digesta per urbes,
Adspiciam, puero cognita terra Iovi,
Ut pater et tellus iusto regnata parenti
70
Prodita sunt facto, nomina cara, meo.
Cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
Quae regerent passus, pro duce fila dedi,
Tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro,
Te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.'
75
Vivimus, et non sum, Theseu, tua — si modo vivit
Femina periuri fraude sepulta viri.
Me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava;
Esset, quam dederas, morte soluta fides.
Nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,
80
Et quaecumque potest ulla relicta pati:
Occurrunt animo pereundi mille figurae,
Morsque minus poenae quam mora mortis habet.
Iam iam venturos aut hac aut suspicor illac,
Qui lanient avido viscera dente, lupos.
85
Quis scit an et fulvos tellus alat ista leones?
Forsitan et saevas tigridas insula habet.
Et freta dicuntur magnas expellere phocas!
Quis vetat et gladios per latus ire meum?