Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,
120
Tu fraudis poenas, credulitatis ego!
Compressos utinam Symplegades elisissent,
Nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;
Aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos —
Debuit ingratis Scylla nocere viris;
125
Quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,
Nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!
Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;
Ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Peliae natas pietate nocentes
130
Caesaque virginea membra paterna manu?
Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
Pro quo sum totiens esse coacta nocens.
Ausus es — o, iusto desunt sua verba dolori! —
Ausus es 'Aesonia,' dicere, 'cede domo!'
135
Iussa domo cessi natis comitata duobus
Et, qui me sequitur semper, amore tui.
Ut subito nostras Hymen cantatus ad aures
Venit, et accenso lampades igne micant,
Tibiaque effundit socialia carmina vobis,
140
At mihi funerea flebiliora tuba,
Pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
Sed tamen in toto pectore frigus erat.
Turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter —
Quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.
145
Diversi flebant servi lacrimasque tegebant —
Quis vellet tanti nuntius esse mali?
Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;
Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,