Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Cum minor e pueris (casu studione videndi
150
Constitit ad geminae limina prima foris)
'Huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
Ducit et adiunctos aureus urget equos!'
Protinus abscissa planxi mea pectora veste,
Tuta nec a digitis ora fuere meis.
155
Ire animus mediae suadebat in agmina turbae
Sertaque conpositis demere rapta comis;
Vix me continui, quin dilaniata capillos
Clamarem 'meus est!' iniceremque manus.
Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
160
Inferias umbrae fratris habete mei;
Deseror amissis regno patriaque domoque
Coniuge, qui nobis omnia solus erat!
163
Serpentis igitur potui taurosque furentes;
Unum non potui perdomuisse virum,
165
Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
Non valeo flammas effugere ipsa meas.
Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,
170
Et tener a misero pectore somnus abest.
Quae me non possum, potui sopire draconem;
Utilior cuivis quam mihi cura mea est.
Quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
Et nostri fructus illa laboris habet.
175
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
Quaeris et iniustis auribus apta loqui,
In faciem moresque meos nova crimina fingas.
Rideat et vitiis laeta sit illa meis!