Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,
30
Et premitis pictos, corpora Graia, toros.
Tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
Illa fuit mentis prima ruina meae.
Et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,
Ardet ut ad magnos pinea taeda deos.
35
Et formosus eras, et me mea fata trahebant;
Abstulerant oculi lumina nostra tui.
Perfide, sensisti — quis enim bene celat amorem?
Eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum
40
Insolito premeres vomere colla boum.
Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,
Quorum terribilis spiritus ignis erat;
Aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
Nigra per adflatus haec quoque facta suos.
45
Semina praeterea populos genitura iuberis
Spargere devota lata per arva manu,
Qui peterent natis secum tua corpora telis;
Illa est agricolae messis iniqua suo.
Lumina custodis succumbere nescia somno,
50
Ultimus est aliqua decipere arte labor.
Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,
Mensaque purpureos deserit alta toros.
53
Quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
Et socer et magni nata Creontis erat!
55
Tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis,
Et dixit tenui murmure lingua: 'vale!'
Ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,
Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;