Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
60
Ante meos oculos pervigil anguis erat.
Hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
Mane erat, et thalamo cara recepta soror
Disiectamque comas adversaque in ora iacentem
Invenit, et lacrimis omnia plena meis.
65
Orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter:
Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
Vix illuc radiis solis adire licet.
Sunt in eo — fuerant certe — delubra Dianae;
70
Aurea barbarica stat dea facta manu.
Noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.
Orsus es infido sic prior ore loqui:
'Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
75
Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;
Sed tibi servatus gloria maior ero.
Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
Per genus, et numen cuncta videntis avi,
Per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae,
80
Et si forte aliquos gens habet ista deos —
O virgo, miserere mei, miserere meorum;
Effice me meritis tempus in omne tuum!
Quodsi forte virum non dedignare Pelasgum —
Sed mihi tam faciles unde meosque deos? —
85
Spiritus ante meus tenues vanescet in auras
Quam thalamo nisi tu nupta sit ulla meo!
Conscia sit Iuno sacris praefecta maritis,
Et dea marmorea cuius in aede sumus!'