Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
15
Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
Protinus est oculis cognita nostra tuis —
An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
Hoc breve nescires unde movetur opus?
5
Forsitan et quare mea sint alterna requiras
Carmina, cum lyricis sim magis apta modis.
Flendus amor meus est — elegiae flebile carmen;
Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris
10
Fertilis accensis messibus ardet ager.
Arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;
Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
Proveniunt; vacuae carmina mentis opus!
15
Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;
Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;
20
Inprobe, multarum quod fuit, unus habes.
Est in te facies, sunt apti lusibus anni —
O facies oculis insidiosa meis!
Sume fidem et pharetram — fies manifestus Apollo;
Accedant capiti cornua — Bacchus eris!
25
Et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit,
Nec norat lyricos illa vel illa modos;
At mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
Iam canitur toto nomen in orbe meum.
Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque,
30
Laudis habet, quamvis grandius ille sonet.