Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Si mihi difficilis formam natura negavit,
Ingenio formae damna repende meo.
Sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes,
Est mihi; mensuram nominis ipsa fero.
35
Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
Andromede, patriae fusca colore suae.
Et variis albae iunguntur saepe columbae,
Et niger a viridi turtur amatur ave.
Si, nisi quae facie poterit te digna videri,
40
Nulla futura tua est, nulla futura tua est.
At mea cum legerem, sat iam formosa videbar;
Unam iurabas usque decere loqui.
Cantabam, memini — meminerunt omnia amantes —
Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
45
Haec quoque laudabas, omnique a parte placebam —
Sed tum praecipue, cum fit amoris opus.
Tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat,
Crebraque mobilitas aptaque verba ioco,
Et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
50
Plurimus in lasso corpore languor erat.
Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
53
O vos erronem tellure remittite vestra,
Nisiades matres Nisiadesque nurus,
55
Nec vos decipiant blandae mendacia linguae!
Quae dicit vobis, dixerat ante mihi.
Tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos —
Nam tua sum — vati consule, diva, tuae!
An gravis inceptum peragit fortuna tenorem
60
Et manet in cursu semper acerba suo?