Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
Ante diem lacrimas ossa bibere meas.
Arsit iners frater meretricis captus amore
Mixtaque cum turpi damna pudore tulit;
65
Factus inops agili peragit freta caerula remo,
Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
Et tamquam desint, quae me sine fine fatigent,
70
Accumulat curas filia parva meas.
Ultima tu nostris accedis causa querelis.
Non agitur vento nostra carina suo.
Ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli,
Nec premit articulos lucida gemma meos;
75
Veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
Non Arabum noster dona capillus habet.
Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?
Ille mei cultus unicus auctor abes.
Molle meum levibusque cor est violabile telis,
80
Et semper causa est, cur ego semper amem —
Sive ita nascenti legem dixere Sorores
Nec data sunt vitae fila severa meae,
Sive abeunt studia in mores, artisque magistra
Ingenium nobis molle Thalia facit.
85
Quid mirum, si me primae lanuginis aetas
Abstulit, atque anni quos vir amare potest?
Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam —
Et faceres, sed te prima rapina tenet!
Hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe,
90
Iussus erit somnos continuare Phaon;