Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
More tuae gentis nitida dum nuda palaestra
Ludis et es nudis femina mixta viris.
Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.
Tam bona constanter praeda tenenda fuit.
155
Ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
Quam tu de thalamis abstraherere meis.
Tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
Tene meo paterer vivus abire sinu?
Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,
160
Nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
Vel mihi virginitas esset libata, vel illud
Quod poterat salva virginitate rapi.
Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces;
Flamma rogi flammas finiet una meas.
165
Praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
Pollicita est nobis nupta sororque Iovis;
Dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
Contempta est virtus Pallade dante mihi.
Nec piget, aut umquam stulte legisse videbor;
170
Permanet in voto mens mea firma suo.
Spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
Deprecor, o tanto digna labore peti!
Non ego coniugium generosae degener opto,
Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
175
Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque
Invenies, medios ut taceamus avos;
Regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
Finibus inmensis vix obeunda, tenet.
Innumeras urbes atque aurea tecta videbis,
180
Quaeque suos dicas templa decere deos.