Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Nec proavo Stygia nostro captantur in unda
Poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis,
Cogitur huic domui Iuppiter esse socer?
215
Heu facinus! totis indignus noctibus ille
Te tenet, amplexu perfruiturque tuo;
At mihi conspiceris posita vix denique mensa,
Multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
Hostibus eveniant convivia talia nostris,
220
Experior posito qualia saepe mero!
Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
Inponit collo rusticus iste tuo.
Rumpor et invidia — quid enim non omnia narrem? —
Membra superiecta cum tua veste fovet.
225
Oscula cum vero coram non dura daretis,
Ante oculos posui pocula sumpta meos;
Lumina demitto cum te tenet artius ille,
Crescit et invito lentus in ore cibus.
Saepe dedi gemitus; et te — lasciva! — notavi
230
In gemitu risum non tenuisse meo.
Saepe mero volui flammam compescere, at illa
Crevit, et ebrietas ignis in igne fuit,
Multaque ne videam, versa cervice recumbo;
Sed revocas oculos protinus ipsa meos.
235
Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
Sed dolor a facie maior abesse tua.
237
Qua licet et possum, luctor celare furorem;
Sed tamen apparet dissimulatus amor.
Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!
240
Atque utinam soli sint ea nota tibi!