Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Troica classis adest armis instructa virisque;
Iam facient celeres remus et aura vias.
Ibis Dardanias ingens regina per urbes,
Teque novam credet vulgus adesse deam,
335
Quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
Caesaque sanguineam victima planget humum.
Dona pater fratresque et cum genetrice sorores
Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
Ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.
340
Plura feres, quam quae littera nostra refert.
341
Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
Concitet et vires Graecia magna suas.
Tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
Crede mihi, vanos res habet ista metus.
345
Nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces,
Et tuta a bello Bistonis ora fuit;
Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,
Laesa neque est Colcha Thessala terra manu.
Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;
350
Nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
Terror in his ipso maior solet esse periclo,
Quaeque timere licet, pertimuisse pudet.
Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum —
Et mihi sunt vires, et mea tela nocent.
355
Nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae;
Illa viris dives, dives abundat equis.
Nec plus Atrides animi Menelaus habebit
Quam Paris aut armis anteferendus erit.
Paene puer caesis abducta armenta recepi,
360
Hostibus et causam nominis inde tuli;